CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1562     View  [Back]
Charta qua Ragnerius et filius ejus Atto dant monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ sanctæ Mariæ in villa Vallis.
Salutifera Christi incarnatione relucente piissimaque ejus ammonitione edoctis fidelium populis, quibus generaliter precipit dicens: «Facite vobis amicos de iniquo Mammona,» igitur ego Ragnerius et filius meus Atto, enormitatem nostrorum reminiscentes peccaminum, donamus ad locum Cluniaco, pro remedio animarum nostrarum, aliquid ex rebus nostris. Sunt autem e res site in comitatu Augustodunensi, in villa Vallis: hoc est medietatem æcclesiæ in honore sancte Marie dicate, cum omnibus que ad ipsam æcclesiam pertinent. Dono Deo etiam quicquid in ipsa villa possidere videor hodierno die, cum campis, pratis, silvis, quesitum et ad inquirendum, ea ratione ut, quamdiu ego et filius meus Atto vixerimus, teneamus ac possideamus. Post nostrum vero discessum ad jam dictum locum perveniant; in vestitura vero donamus illam terram que ad ipsam æcclesiam pertinent. Si quis autem hanc donationem scindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit. S. Ragnerii et filii sui Attonis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Josberti. S. Adalberti. S. Godulricus. S. Ratberti. S. Vidoni. S. Constancii. Item S. Vidoni. Regnante Lothario anno XXXVI.
(Au dos:) Ragnerius [et] Atto in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung