CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1563     View  [Back]
Charta qua Albericus et uxor ejus Girberga dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Colonias et Cavaniaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore individue Trinitatis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensi monasterio. Igitur ego Albericus et uxor mea Girberga donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Colonias: hoc est vineam unam, que terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri, a cercio de ipsa hereditate. Item in alio loco, in villa Cavaniaco, dono aliam vineam, que est in caucione, que terminat ex omni parte de ipsa hereditate. Hæc omnia denominata dono Deo, pro remedio animę meę, eo tenore ut, quamdiu ego Albericus vixero, teneam et possideam; et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Et si mihi, miserante Deo, inspiratum fuerit divinitus ut monachicum habitum accipere velim, supradicti cenobii fratres me in suum consortium recipere non dedignentur; porro, in vestitura, de his rebus supra denominatis, omnibus annis, dimidium vini modium exolvam. Et inantea firma et stabilis permaneat. Hactum Cluniaco publice. S. Alberici et uxoris ejus Girbergæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlei. S. Tedald. S. Giraldi. S. Raimfredi. S. Constantii. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario anno XXXVI.
(Au dos:) Albericus in Colonias et Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung