CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1565     View  [Back]
Charta qua Adraldus et frater ejus Franco dant monasterio Cluniacensi quidquid habebant in villa Dumbinas.
Veridica Salvatoris voce amonemur, qua cunctis æcclesiæ filiis precipitur: «Date helemosinam, et omnia munda sunt [vobis].» Quapropter ego Adraldus cum fratre meo Francone, reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum, donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Dumbinas; quidquid in ipsa villa videmur habere, totum ad integrum: hoc sunt campi, vineæ, prati, et illam partem de silva que nobis evenire videbatur. Hæc omnia denominata donamus Deo pro remedio animarum nostrarum et omnium parentorum nostrorum; faciantque rectores jam dicti loci a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationis cartam a nobis libentissime factam scindere voluerit, vindicare non valeat quod repetit; insuper cohactus, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publice. S. Adraldi et Franconis, fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Guodoldi. S. Aremberti. S. Raimberti. S. Dominici. S. Tetbranni. Regnante Lothario rege anno XXXVI.
(Au dos:) Adraldus et Franco in Dumbinas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung