CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1566     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sanctæ Mariæ in villa quæ vocatur Mons Helenus et mansum cum servis.
Dominus noster ammonet per semet ipsum dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter noverint universi quod ego Hugo, reminiscens meorum enormitatem peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus juris mei, pro remedio animę meę patrisque mei et matris, omniumque fidelium christianorum. Sunt autem ipse res site in pago Augustudunensi, in villa que vocatur Mons Helenus: hoc est capellam in honore sanctę Marię dicatam, cum omnibus quę ad ipsam ecclesiam pertinent, campis, vineis, pratis, pascuis, aquis, cultum et incultum, totum ad integrum; mansum etiam unum in ipsa villa, quem conquisivi. Ille vero homo qui ibi supersederit, usum silve habeat, sine ullo contradicente; terminat autem de uno latus gutta currente, de alio latus terra Adacroni, de alio ad ipsos emptores, de alio terra Simphoriani, de alio terra ... Porro de alodo Achini, presbiteri, illud liberum servicium quod reddere debet monachis persolvat. Dono etiam servos is nominibus: Otbertum cum uxore sua, Ainradum, Bernardum, Arnulfum et infantes Sibradi, quos habuit de Letgarda, ancilla mea. Si quis contra insurrexerit, nisi cito resipuerit, omni maledictioni subjaceat. Actum Cluniaco. S. Hugonis, Oddonis, Leodbaldi, Vuarnerii, Leterii, Aldebaldi, Rainaldi, Huberti, Isembardi, Bernardi, Bernaldi. Data per manum Teutbaldi, regnante Lotario anno XXXVI, qui de eadem donacione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung