CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1567     View  [Back]
Charta qua Deodatus et uxor ejus Liva dant monasterio Cluniacensi vineas et campum in villis Fusciaco et Poliaco.
Dominus hac redemtor noster, fidelium suorum previdens salutem, per seme[t]ipsum protestare dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Deodatus et uxore mea Liva, qui comsensit, hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba, aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconensi, in villa Fusciaco: hoc est vinea et campus et pratus, qui termined a mane et a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a cercio via publica. Infra isto terminio, quidquid in ipsa villa abeamus, totum ad integrum. Et in villa Poliaco vinea; terminet de totis lateribus terra de ipsa ereditate. Infra isto terminio, quidquid in ipsa villa abeamus, totum ad integrum. Has ergo res denominatas donamus ad prefatum locum in presenti et in reliquo tempore, et faciant post hunc diem rectores Cluniensis monasterii de is rebus in omnibus quicquid facere voluerint, sine ullo contradicentem. Si quis autem contra ista cartam venire temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed quoactus auri libra unam persolvat; firma stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Besorniaco villa. S. Deodato et uxore mea Liva, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. Unbert. S. Guilelmi. S. Floterio. S. Rodbert. Data per manu Girbaldi, presbiteri, sub die veneris, mense november, annos XXVIII tempore Lotario rege.
(Au dos:) Deodatus, in villa Fussiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung