CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1568     View  [Back]
Charta qua Fulchardus et uxor ejus Adalgardis dant monasterio Cluniacensi vineas in villis Cimandris et Oblato.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi fideles, quod ego Fulchardus atque Adalgardis, uxor mea, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, ac in villa Cimandris, pro remedio animarum nostrarum: hoc est vinea quę terminat a mane terra Galamanni, a medio die terra Constantii, a sero terra Gundranni, a cercio ad ipsum donatorem. Habet in longo perticas novem, et in lato V. Et donamus in villa Oblato aliam vineam quę terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Wandaldrodi. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus atque transfundimus pro animabus nostris, ea scilicet ratione ut, quamdiu vixerimus, teneamus, et singulis annis, in vestitura, IIIIor denarios persolvamus; et post finem illius qui primus obierit, statim sua pars ad ipsum locum perveniat, et iterum alia pars ut obierit [secundus], similiter revertatur. Si quis autem hujus cartam donationis violare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam persolvat, et ista donatio firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Lordono castello publice. S. Fulchardi atque Adalgardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Galamanni, fratris ejus. Data mense nove[m]brio, anno XXVIII Lotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung