CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1569     View  [Back]
Charta qua Adalgardis dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Dumbinas.
In Christi nomine. Dominis meis monachis Cluniensibus, quibus preest donnus abba Maiolus. Ego Adalgardis dono, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Dunbinas: hoc est unam vineam quę terminatur de tribus partibus de ipsa hereditate, a meridie terra Sancti Petri, et habet in longum perticas XX, in una fronte XII, in alia XI; et faciant ipsi seniores mei quicquid voluerint. Qui autem contradicere voluerit, auri libras II persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono castello. S. Adalgardis, quę fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. Richerii. S. Anserici. S. Wandalfredi. S. Ainardi, clerici. S. Selivrandi. S. Malberti. Data per manum Eldradi, die lunis, mense novembri, anno XXVIII Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung