CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1571     View  [Back]
Charta qua Albericus et uxor ejus Girberga dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Colonicas.
Divina providente clementia, hominibus concessum est ut de rebus juste acquisitis valeant sua peccata redimi, si eas ut dignum est dispertiant. Hujus igitur causa, ego Albericus et uxor mea Girberga, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Colonicas: hoc est vinea vestita, que habet in circuitu perticas XXVIII; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Costabuli, a sero terra Marini, a certio terra Lanberti. Infra istas terminaciones, totum ad integrum donamus atque transfundimus, eo tenore ut, quamdiu viximus, usum et fructum, et, in vestitura, omni anno duos sextarios de vino persolvamus; et post nostrum discessum, ad jam dictum locum perveniat. Si quis autem contra hanc cartam surgere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram I persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono publice. S. Alberici et Girberge, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Teudaldi. S. Girbaldi. S. Constabuli. S. Rodberti. S. Bernoni. Data per manum Rothardi, anno XXVIII Hlotharii, regis Francorum.
(Au dos:) Carta Alberici in Colonias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung