CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1573     View  [Back]
Charta qua Arenfredus sacerdos dat monasterio Cluniacensi, pro anima matris suæ Otgardis, vineam in villa Monteto.
Redemptor humani generis previdens suorum fidelium salutem, per semet ipsum protestare dignatus est, dicens: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut post finem vitæ hujus, recipiant vos in æterna tabernacula.» Unde ego Arenfredus, sacerdos, hujus rei gratiam permotus, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui domnus Maiolus, venerandus abba, preest, aliquid juris meæ proprietatis; et sunt ipse res site in pago Matisconensi, in villa Monteto: hoc est vinea que terminat a mane de ipsa hereditate Radbaldi, a medio die terra Dominico, a sero finale qui est Alberici, a cercio terra Stephani et Raimberti, presbiteri. Infra istas terminaciones, sicut supra insertum est, totum ad integrum trado adque transfundo ad prelibatum locum, pro animæ meæ remedio ac matris meæ Otgardis, quæ mihi hanc vineam in hereditatem concessit. Hanc igitur donationem ea ratione facio ut, quandiu vixero, teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, IIII sextarios de vino persolvam, et post vitæ meæ finem, ad jam dictum locum perveniat. Si quis autem hujus donationis cartam infringere vel calumniare voluerit, seu sindere non fuerit reveritus, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et sanctorum apostolorum, quorum res invadere non timuit; cogente etiam potestate, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Ævranda publice. S. Arenfredi, presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Raimbaldi. S. alii Stephani. S. Girberti. S. Ragneri. S. Radbaldi. S. Anastasi. Data per manum Rothardi, anno XXVIII Hlotharii regis.
(Au dos:) Carta Rainfredi, sacerdotis, in Monteto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung