CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1574     View  [Back]
Notitia qua constat monachos Cluniacenses res Raimbaldi recepisse in villis Vetis Curtis, Dumbinas, Verolias, Saciaco et Masiriaco.
Notitia que facta est inter fratres Cluniensis monasterii adque cuidam viro, nomine Lanterio. Quadam die venerunt fratres ipsius cœnobii Cluniensis, per preceptum reverentissimi patris Maioli, et inquisierunt terram seu hereditatem Raimbaldi, fratris ipsius Lanterii, que jure hereditario ei debebat obvenire. Hi sunt ergo qui perrexerunt ad inquirendum: Vivianus, Balduinus, Toringus, Teodericus, Constantinus. Ut ergo ipsa terra visa est ab eis et perlustrata, omnem medietatem terre que competebat Raimbaldo in his villis: Vetis Curtis, Dumbinas, Verolias, Saciaco, et in omnibus locis usque ad inquirendum, tam de vineis, quam etiam de campis seu pratis, receperunt ad opus monasterii Cluniensis, excepto illas tres rascias de vinea que sunt in Verolias, quas juste adquisierat, et unde sue uxori, per consensum Bernardi, dotem fecerat; illam aliam terram que pertinet de Masiriaco villa, que fuit Gymoni, cum omni sua integritate receperunt, cultum et incultum, et usque ad inquirendum, ut sit ad opus omnium fratrum: et ut ulla remotio de his rebus in posterum esset inter fratres atque predicto viro Lanterio, hæc noticia fieri est jussa, et manibus fratrum est corroborata atque solidata. S. Viviani, Balduini, Achedi, Vuitberti, Toringi, Raymbaldi. Data per manum Rothardi, anno XXVIII Hlotharii regis.
(Au dos:) Vuarpitio Lanterio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung