CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1575     View  [Back]
Charta qua Maimbertus presbyter dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Chedias, Monte Betono, etc.
In nomine Verbi incarnati, ex corde Patris eructuatum. Ego Mainbertus, presbiter, considerans pondus peccatorum meorum, audiensque vocem Domini dicentis: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis»; et item: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum,» propterea hoc audiens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniensis cenobii, ubi preesse videtur venerandus Maiolus abbas, aliquit de rebus hereditatis mee: hoc est mansum unum indominicatum, in villa que vocatur Chedias, cum mansione et vinea simul tenente, et quidquid aspicere videtur ad ipsum mansum. Dono autem et in Monte Betono campum unum quem de Archinardo conquesivi. Et in villa que vocatur Chadetes, omnia que visus sum habere. Et item in villa Prisciaco mansum unum cum vinea et campo simul tenente; terminat ipse mansus a mane terra Sancti Petri, a medio die muro manufacto, a sero via publica, a cercio terra Sancti Marcelli. Ea autem racione hoc facio ut, dum ego viviturus sum, usum et fructus possideam, post meum vero discessum, ad locum prefatum perveniat: et, in vestitura, dono a die presenti mansum unum indominicatum, in villa Volofonte situm, cum vinea et campo simul tenente, et pratum quem mihi reservo diebus vite mee; post quoque meum discessum, ad locum supra nominatum deveniat. Dono autem et servum unum, nomine Aldegerium, et ancillam Archentruda, Teodoricus ... Si quis autem, quod minime esse credo futurum, ego aut ullus homo, contra hanc donationem ire aud inquietare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set coactus judiciaria potestate, auri libram componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. S. Maimberti, presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Duranni. S. Arlei. S. Arnaldi. S. Rotberti. S. Otberti. S. Gontardi. S. Fulcuardi. Teohmarus, ad vicem cancellarii, scripsit anno XXVIII regnante Lothario rege.
(Au dos:) Maimbert, Chedias. - Carta Maimberti, presbiteri, Hedias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung