CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1576     View  [Back]
Charta qua Ritbertus et uxor ejus Girberga dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Rufiaco.
Dominus ac Salvator noster previdens humani generis salutem, per semet ipsum ammonere dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis»; et «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.» Quapropter noverint universi, quod ego Ritbertus et uxor mea Girberga donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris pro remedio animarum nostrarum. Sunt ipse res site in comitatu Matisconense, in villa Rufiaco: hoc est curtilo cum supraposito et prato simul tenente; qui terminat a mane et a sero et a medio die terra Sancti Petri, a certio via publica: et uno campo quod a la Mascherio vocat; et terminat a mane terra Duranni cum heris, a medio terra Arnaldi, a sero et a certio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, et quantum in ipsa villa visi sumus habere ad jam dictum locum donamus, donatumque in perpetuum esse volumus, pro animarum nostrarum et omnium fidelium christianorum; et faciant habitatores loci quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc cartam aliquam calumniam inferre voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum offensam incurrat, nisi ad hemendationem venerit, et postea auri libra I persolvat; et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Ritberti et uxor sua Gyrberga, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Dodoni, S. Otberti, S. Aremberti, qui consenserunt. S. Itgerio. S. Godaldi. S. item alium Dodoni. S. Alduini. Data per manum Randuini, anno XXVIII regnante Hlotharii regis.
(Au dos:) Ritbertus in Rufiaco, donatio, Matisconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung