CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1578     View  [Back]
Charta qua Iterius archipresbyter, Ermengisus presbyter, et Amblardus, eleemosynarii Arluini, dant pro anima ejusdem, monasterio Cluniacensi, ecclesiam sanctæ Mariæ in Arteuno, etc.
Divina pietate, [et cetera.] Nos elemosinarii, in Dei nomine, Arluini, senioris nostri, Iterius, archipresbiter, Ermengisius, presbiter, Amblardus, donamus pro anima ejus, sicut ore suo ipse jussit nobis, æcclesiam quę est in honore sanctę Dei genitricis Marię dicata, in villa Arteuno sita, cum ipsa villa et cum omnibus appenditiis suis, vineis, campis, pratis et silve increpitum, quod est juxta Puteum, et pascuis et aquis, cum omni integritate quę ad eandem villam aspicere videntur; donamus, vice senioris nostri Arluini, Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, tam pro anima ejus quam pro animabus omnium christianorum. Sunt ipse res sitę in comitatu Forense; et in pago Matisconensi, villam, nomine Exartels, cum ecclesia quę est in honore sancti Mauricii consecrata, cum omni integritate quę ad ecclesiam et villam aspicere videntur; et in villa Bociaco colonia una, ubi Constantinus manet. Testes: Iterius, archipresbiter, Ermengisus, Amblardus, Umbertus, Rotlannus, Rodulfus. Teotmarus scripsit anno XXVIII regnante Hlothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung