CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1579     View  [Back]
Charta qua Gotefredus et uxor ejus Alexandra dant monasterio Cluniacensi partem sylvæ quæ dicitur Verumamant.
Dominus ac redemptor noster, sciens humanum genus in variis peccatis esse prolapsurum, concessit unicuique fideli homini, ut ex rebus quas jure possidere videtur peccata sua possit redimere, et gehennam evadere cęlestemque patriam queat adipisci; nam ipse ait fidelibus suis: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quam vocem ego Gotefredus cum uxore mea Alexandra audiens, simul cogitavimus ut aliquid de rebus nostris redimendis daremus; quod et fecimus. Igitur ego Gotefredus cum uxore mea dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii, ubi preesse videtur domnus Maiolus, abbas venerabilis, aliquid de rebus nostris, partes scilicet quas visi sumus habere in bosco qui vocatur Verumamant; terminatur vero isdem boscus a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero currente rivo, a cercio terra Aldebaldi. Infra istas terminationes, quicquid habere visi sumus sine ulla retentatione jam dicto loco donamus. S. Gotefredi et Alexandre, ejus conjugis, qui hanc cartam fecerunt et firmare rogaverunt. S. Tetberti, filius eorum, qui annuit. S. Duranni et Adalgerii et Ildini et Heldebaldi et Rotberti et Bladini, presbiteri. Teotmarus scripsit, ad vicem cancellarii, anno XXVIII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung