CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1580     View  [Back]
Charta qua Arleius et wadiatores ejus, Dodo et cæteri dant monasterio Cluniacensi duos mansos indominicatos in villis Martiaco et Maxiliaco.
Salvator mundi et humani ge[ne]ris, desiderans salutem animarum fidelium suorum, per semet ipsum protestatur, dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Hujus rei igitur gratia nos vuadiatores Arleii, Dado scilicet, Oda, Ayminus, presbiter, Bernardus, Heldradus, presbiter, per ipsius preceptum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus ipsius, quę conjacent in comitatu Matisconensi, in villa Martiaco: hoc [est] mansum in dominicatu cum vinea simul tenente, qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero terra Aydoardi, a circio muro manufacto. Et donamus in alio loco, in villa Maxiliaco, alium mansum in dominicatu cum curtilo et prato simul tenente; et terminat a mane fluio Graonna, a medio die et a sero terra Constantini, a circio Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus, excepto unum campum quem dedi Sofredo; illum etiam mansum de Martiaco, sicut terminatus est, similiter donamus. Has ergo res denominatas, sicut inserte sunt, concedimus ad prefatum locum, pro anima ipsius, patris ac matris, et senioris sui Gauseranni; ea scilicet ratione hoc facimus ut, quandiu vixerit, teneat et possideat, et Evrardus illum mansum de Maxiliaco, tempore quoad vixerit, teneat, et pro Deo eum sustineant. Donamus etiam et servum, nomine Girbertum, cum uxore sua. In vestitura etiam, de his mansis omni anno persolvat IIII sextaria de vino, et post amborum discessum, Sancto Petro perveniat. Si quis hanc donationem scindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, auri libras quinque persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Martiaco villa publice. Signum Arlei, Dadonis, Oddane, Bernardi, Aimini, presbiteri, Heldradi, presbiteri, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Joselmi, Engelardi, Bernerii, Teuzę, Ingelelmi, Sofredi. S. Vuilelmi, comitis, Odulrici, Milonis, Vuichardi. Data per manum Rothardi, qui ad vicem cancellarii recognovit, anno XXVIII regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung