CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1581     View  [Back]
Charta qua Heldebertus sacerdos dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Marchesotis et in Pegeria, cum mancipiis.
Redemptor humani generis previdens suorum fidelium salutem, clamat per semet ipsum, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Unde ego Heldebertus, sacerdos, hujus rei causam cupiens adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, res meas quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Marchesotis: hoc est mansum indominicatum, cum omnibus apenditiis suis, campis scilicet, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, pascuis, cultis et incultis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Dono et illum mansum qui in Pegeria vocatur, cum omnibus apenditiis suis, et mancipia his nominibus: Teutbertum cum uxore sua, Vulgerium et Dominicam cum infantibus suis. Hęc omnia denominata, tam de alodo quam de conquisto, dono ad prefatum locum, pro animę meę remedio ac patris mei Warengaudi atque Guntildis, necne Bernardi, et omnium parentum meorum; ea ratione ut, quandiu vixero, teneam et possideam, post meum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniant. Si quis autem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, cui litem intulerit auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis hęc carta permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Heldeberti, sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Girbaldi. S. Rothardi. S. Bernardi. S. Heldradi. S. Jozelini. S. Odaldi. S. Wandalberti. S. Adraldi. S. Lanberti, fratris ejus. Data per manum Rothardi, anno XXVIII Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung