CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1582     View  [Back]
Charta qua Wicherannus et cæteri, wadiatores Hugonis, dant monasterio Cluniacensi, de hereditate et pro anima ejusdem Hugonis, vineam in villa Lanco.
Redemptor humani generis suorum fidelium salutem previdens, ita precipit, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Unde nos vuadiatores Ugonis, Wicherannus scilicet atque Bernardus, sacerdos, necnon Geraldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de hereditate ipsius, quę est sita in pago Matisconense, in villa Lanco: hoc est vineam ubi Arembertus residet, et terminatur de tribus partibus via publica, a sero terra Sancti Romani et Alberici, comitis. Infra istas terminationes, totum ab integro donamus ad jam dictum locum, pro anima ipsius et in locum sepulturę, et faciant seniores Clunienses post hunc diem quicquid voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam calumpniatus fuerit, iram incurrat Dei omnipotentis omniumque sanctorum, nisi emendaverit, et cui litem intulerit, auri libras III persolvat, ac deinde firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Wicheranni et Bernardi atque Geraldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Jocelmi. S. Stephani. S. Bernardi. S. Duranni. S. Eyrici. S. Girardi. S. Widonis. S. Ingelboldi. S. Hugonis. S. Bertę. Data per manum Teotmari, sacerdotis, anno XXVIII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung