CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1585     View  [Back]
Charta qua Adaltrudis, uxor Aremberti, et wadiatores ejusdem Aremberti dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Massiliaco.
Dominus ac Salvator noster, salutem humani generis desiderans, jubet ut quandiu vivimus piis et bonis operibus insistamus, et de his que jure possidemus non moremur elemosinam dare. Quapropter nos, ego Adaltrudis, uxor Aremberti, et wadiatores Josbertus, Bernerius, Siguinus, Andreas atque Gunterius, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus prefati Aremberti, pro remedio animę ipsius: hoc est vineam sitam in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Massiliaco, et terminat a mane vinea Sancti Petri, a medio die et a sero vinea Josberti, a circio Sancti Petri terra; et habet in longum perticas XX et pedes VI, in latitudine perticas tres et dimidiam. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus ad jam dictum locum pro ipsius anima, ut ei Dominus vitam perpetuam concedat. Si quis vero hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Adaltrudis, S. Josberti, S. Bernerii, S. Sivuini, S. Andreę, Gunterii, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Arlei. S. Grifoni. S. Teudulfi. S. Sofredi. S. Heldini. Data per manus Vuarnerii, levitę, qui vice cancellarii rogatus scripsit, regnante rege Lotthario anno XXVIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung