CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1586     View  [Back]
Charta qua Deodatus dat monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Villaris.
Dominus hac redemptor noster, fidelium suorum previdens salutem, per semet ipsum protestare dignatus est dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Deodatus hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Clunienssis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Ostudinensi, in villa qui dicitur Vilaris: hoc est vinea com campo I insimul tenentur; termined a mane terra ad infantes Annoni, a medio die Josperti et Adaldranni, a sero similiter ad infantes Annoni, a cercio guta percurrent. Infra isto terminio, totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum dono ad prefatum locum in presenti et in relico tempore, in tale tenore dummodo vivi teneo et possideo, et in quisque annos, in vestituria, denarios IIIIor persolvat et pos meo discesso faciant rectores Sancti Petri quidquid facere voluerint in omnibus, sine ullo contradicente: et qui temtare vel calonniare voluerit, non valeat vindicare quod reppetid, {corr: reppetit} sed deferat cui temtad una com tercio fisco auri uncia componat; firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum Besorniaco villa pullice. S. Deodato, qui fierit et firmare rogavit. S. Anselmi. S. Vuiberti. S. Dominico. S. Franconi, levita. S. Leterio. S. Johanni. S. et iterum Johanni. S. Gontart et item Gomtart. S. Vualterio. Data per manu Girbaldi, presbiteri, sub die martis, in mense genoario, annos XXVIII tempore Lotario rege.
(Au dos:) Dedat in Vilaris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung