CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1587     View  [Back]
Charta qua Josbertus, consentiente uxore sua Waltrude, dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Nantonensi.
In divinis scripturis invenimus insertum quod «Viri divitiæ redemptio anime ejus sunt»; et item alia scriptura dicit: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Josbertus, desiderans omnimodo adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum cœnobii Cluniacensis, pro remedio anime meæ, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi, in villa Nantonense: hoc est vineam hunam, que terminat de una parte terra Sancti Johannis, de alia parte terra Odonis, de tertia parte terra Adtoni, de quarta parte Sancti Petri Cluniensi. Infra istas terminationes, dono Deo [et] ad prefatum locum denominatum. Si quis, ego ipse, aut ulla intromissa persona, aut ullus de eredibus meis contra hanc cartam calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set ira Dei omnipotentis incurrat, et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Gausberti, qui fieri jussit et firmare rogavit. S. Vualtrudis, uxoris sue. S. Humberti. S. Bernardi. S. item Bernardi. S. Eldierii. Data mense januario, regnante Lotharii, regis Francorum anno XXVIII. Adalgisus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung