CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1588     View  [Back]
Charta qua Landradus, consentientibus filiis suis Constantio et Aynone, dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Flagiaco.
Divina propitiante misericordia, hominibus concessum est ut de rebus transitoriis possint adquirere premia eterna, si eas, ut dignum est, juste dispertiant. Quapropter ego Landradus dono Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Flagiaco: hoc est vinea quę terminat de tribus partibus de ipsa hereditate, a sero terra Dadoni. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo ad prefatum locum, pro animę meæ remedio et in locum sepulturę, eo scilicet tenore ut, quandiu vixero, usum et fructum habeam, et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat et, in vestitura, II sextarios de vino persolvam; et si filius meus Constabulus ipsam vineam voluerit facere, faciat eam sicut alius homo. Si quis autem hanc donationem voluerit sindere, non valeat vindicare quod repetit, sed omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono. S. Landradi, qui fieri et firmare rogavit. S. Constabuli, qui consensit. S. Aynoni, similiter qui consensit. Ipsa vinea habet in longo perticas XX, in uno fronte a mane IIII et dimidiam, in alio fronte, ex parte terra Dadoni, habet IIII. S. Sieverti. S. Dominico. S. Euvardi. S. Duranni. Data per manum Rothardi, mense januario, anno XXVIII Hlotharii regis.
(Au dos:) Carta Landradi in Flatgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung