CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1589     View  [Back]
Charta qua Wandalfredus et uxor ejus Ermengardis dant monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Canevas.
Sacrosancto et venerabili loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundato, nomine Cluniaco, quem donnus Maiolus abba regere videtur. Ego, in Dei nomine, Wandalfredus et uxor mea Ermengardis donamus aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Matiacensi, in villa Canevas, hoc est vineam quę terminatur a mane de ipsa hereditate, a meridie terra Sancti Petri, a sero Bernardi, a cirtio Osananę. Donamus etiam in alio loco, Abunna vocant, campum unum qui terminatur a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Ademari et heredum sui, a cirtio de ipsa hereditate; et faciant monachi supradicti loci quicquid voluerint. Si quis autem hanc donationem, quam pro animarum nostrarum remedio et in locum sepulturę facimus, calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri uncias II persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono. S. Wandalfredi et uxoris ejus Ermengardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Godaldi. S. Heldini. S. Mainbodi. S. Aię. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Teutbranni. S. Josmari. S. Ermenberti. Data per manum Rothardi, mense januario, anno XXVIII Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung