CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1596     View  [Back]
Charta qua Leotardus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Canavas.
Dominus hac redemptor noster fidelium suorum previdens salutem per semet ipsum prestare dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Leotardus hujus ammonitionem pii redemptoris cupientes adimplere, dono Deo et jam supradictis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locom Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba, aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Canaves vocat: hoc est vinea qui terminet a mane via publica, a medio die Sancti Vincenti, et a cercio vinea Sancti Petri; et abet in longo perticas VIIII, in latitudinem V. Infra istas terminaciones et perticaciones, dono ad prefatum locum in presenti et in relico tempore, in locom sepulture; et faciant post hunc diem rectores Cluniacensis monasterii de ista vinea in omnibus quiquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hujus donacione venire temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed quoactus auri liberam unam persolvat, et inantea firma ac [s]tabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Vitriaco villa pullice. S. Leotart, qui fierit et firmare rogavit. S. Gotalt. S. Bernart, et item Bernart. S. Cristieno. S. Drocbalt. S. Bernart. S. Tedbran. S. Ostralt. Ego Girbaldus rogatus escripsit, datavit die veneris, in mense marcio, annos XXVIII tempore Lotario rege.
(Au dos:) Letard in Canavas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung