CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1602     View  [Back]
Charta qua Guiliriana vendit monasterio Cluniacensi aliquid ex rebus suis in villa Casagnias.
Ego dilectissima femina Guiliriana vendo eisdem senioribus aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi, in agro Marziacensi, in villa Casagnias, ultra fluvium Graonam, quod terminatur de tribus partibus increpito communali, a sero Graona; et fuit precium solidorum VIII, et faciant ipsi monachi post hunc diem quod voluerint. Qui autem contradixerit, auri uncias II componat, et postea firma et stabilis hec venditio permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono castello. S. Guilirianę, quę fieri et firmare rogavit. S. Odonis. S. Tetbranni. S. alii Tetbranni. S. Gotaldi. S. Gandalfredi. S. Bernardi. S. Arimbaldi. S. Bernardi. Data per manum Girbaldi, presbiteri, feria IIa, mense aprili, anno XXVIII Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung