CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1608     View  [Back]
Charta qua Narduinus et uxor ejus Judith dant monasterio Cluniacensi curtilum cum servis, in villa Avistas, etc.
Redemptor humani generis previdens que sunt bona reposita justis et quæ mala ventura sint impiis, per semet ipsum dignatus est protestare ita inquiens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Narduinus et uxor mea Juditta, hujus rei causam desiderantes adimplere, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, quæ sunt sitæ in pago Lugdunense, in villa quæ vocatur Avistas: hoc est curtilum unum cum superposito, qui terminat a mane terra Sancti Vincencii, a medio die terra Aydoardi, a sero via publica, a certio Sancti Vincentii. Infra istas terminaciones, totum ad integrum donamus, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur, campis scilicet, pratis, silvis, aquis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, et servum, nomine Magbertum, cum uxore et infantibus suis. Et donamus iterum in alio loco, ad prefatum locum, quamdam fossam nostram quæ dicitur Fractura, quæ est juxta Osanum portum, et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Vincencii. Has ergo res denominatas a die presenti et in reliquo futuro tempore tradimus atque transfundimus ad jam dictum cœnobium, pro remedio animarum nostrarum, et faciant exinde quidquid facere voluerint. Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam inferre voluerit calumniam, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat, sitque pars ejus cum Datan et Abiron, et Juda, traditore Domini, nisi emendaverit, ac demum coactus, auri libras IIIIor persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Narduini et uxoris ejus Judittæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Armanni. S. Ramnaldi. S. Aymoni. S. Ingelberti. S. Rainfredi. S. Rotberti. S. Arberti. S. Achardi. Data per manum Rothardi, in mense maio, anno XXVIII regnante Hlothario rege.
(Au dos:) Donatio Arduini in loco qui dicitur Avistas, et de fossa que dicitur Fractura, que est juxta Osanum portum, Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung