CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1611     View  [Back]
Charta qua Rotbertus sacerdos dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Luviniaco.
Dominus hac redemptor humani generis, desiderans salutem fidelium suorum, ammonet per suam veridicam vocem, ita inquiens: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in æterna tabernacula;» itemque: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Rodbertus, sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, monasterio Cluniacho, aliquid ex rebus hereditatis meæ pro remedium animę meæ remissionemque meorum pecaminum, seu avunculi mei Natali, ceterorumque meorum parentum: hoc est terram que adjacet in pago Matisconense, in villa quæ vocatur ad Luviniacum, in agro Griviliacense, quicquid in illis villis habere visus sum, totum ad integrum trado ad supra denominatum locum: hoc est terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, molendinis, et quicquid in his villis habere video, totum exquisitum et ad inquirendum dono; faciantque jam dicti loci rectores ab hodie et deinceps de ipsis rebus quicquid facere voluerint. Si quis autem huic donacioni aliquam calumniam movere voluerit, aut ex parentibus meis, vel heredibus, primitus iram incurrat omnipotentis Dei et sanctorum omnium, et coactus vi potestatis, auri persolvat libras IIII, et postea hæc donacio fixa stabilisque permaneat, stipulacione subnixa. Signum Rodberti, qui hanc donationem fecit firmarique rogavit. S. Adalardi. S. Teudulfi. S. Duranni. Data mense maio, regnante rege Hlothario anno XXVIII. Joslenus, vice cancellarii, rogatus scripsit.
(Au dos:) Rotberti, presbiteri, in Luviniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung