CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1612     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Colonicas et Varengo inter monachos Cluniacenses et Ademarum.
Placuit atque convenit inter venerabilem abbatem Maiolum fratresque Clunienses, atque cuidam viro, nomine Ademaro, ut quasdam terras inter se invicem mutuarent, quod ita fecerunt. In primis igitur Ademarus donat campum unum qui est in pago Matisconensi, in villa Colonicas, qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die Sancti Petri et Sancti Marcelli, a sero Sancti Petri, a cercio via publica. Infra istas terminaciones, tertiam partem de ipso campo donat ad locum Cluniacum, in loco scamii. Econtra prefatus pater et fratres Clunienses donant Ademaro unum campum qui est in pago Matisconensi, in villa Varingo, qui terminat a mane terra Constantii, a medio die ad ipsum Ademarum cum heris suis, ad sero Aydoardi, a sercio Sancti Petri; habet in longo perticas XXII, in lato X. Infra istas terminationes et perticationes, mutuant jam dicti fratres Ademaro, et post ac die unusquisque eorum de sua parte quecumque voluerit facere faciat. S. Arlegio. S. Ademaro. S. Eldino. S. Berengerio. S. Rollendis. S. Doda, consencierunt. Data Rotardi, monachi, kal. jun. annos XXVIII tempore Lotario rege.
(Au dos:) Scamium Ademari in Colonicas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung