CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1615     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Luviniaco et Cassanias, inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Dodonem uxoremque ejus Girbergam, ex altera.
Placuit atque convenit donno Maiolo, abbati, necne fratribus Cluniacensis monasterii atque cuidam viro, nomine Dodo, et uxoris suę Girbergę ut terras inter se scamiarent. Donat donnus Maiolus per consensum fratrum in pago Matisconense, in villa Luviniaco, mansum unum, quem cum suis pertinentiis Wilibertus dedit Sancto Petro: id est campis, silvis, vineis, pratis, aquis, molendinum, virgariis, totum ad integrum. Donat iterum prefatus vir Dodo et Girberga, uxor ejus, res suas quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Cassanias: hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, aquis, pascuis, mulnarum, exitibus et regressibus, quęsitum et acquirendum, quantum in ipsa villa visi sumus habere; et faciant de his rebus rectores supradicti loci post hanc diem quicquid voluerint facere. Si quis hoc scamium violare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, cui litem intulerit, auri libras III persolvat; et inantea hoc scamium firmum permaneat, stipulatione subnixum. Actum Cluniaco publice. Signum Dodonis atque Girbergę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odonis et Teudulfi et Bernerii et Seiverti et Guntardi. Data per manum Josleni, mense junio, regnante rege Lothario anno XXVIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung