CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1617     View  [Back]
Charta qua Wichardus sacerdos et frater ejus Rotbertus dant monasterio Cluniacensi res suas servosque in villis Varingo, Cavaniaco et Marcasoto.
Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possident æterna valeat merces adquiri, pro terrenis scilicet celestia, pro perituris mansura. Pro hac igitur causa, ego Vuicardus, sacerdos, atque Rotbertus, frater meus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Marciaco, in villa Varingo: hoc est vinea que terminat a mane de ipsa hereditate, a cercio terra Costabuli, a medio die rivo procurrente, a sero terra Sancti Petri. Donamus etiam campum unum que dicitur ad Montem; a medio die terminat via publica, a mane de ipsa hereditate, a cercio terra francorum, a sero terra Bernoardi. Et in alio loco donamus campum alium et pratum simul tenente que dicitur Grosla, a medio die rivo procurrente, a sero terra Sancti Petri, a cercio via publica, a mane terra Gincione. Iterum donamus etiam mansum unum indominicatum in villa que dicitur Cavaniacum, cum vinea et prato et campo simul tenente; terminat autem a mane et sero de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Stephani, a cercio via publica. Et in ipsa villa donamus alium mansum cum vinea, et campo simul tenente; terminat autem a mane ipse mansus terra Constantii, a medio die via publica, a sero terra Richerii, a cercio muro manufacto. In villa Marchasoto donamus etiam mansum unum cum vinea simul tenente, et servo Constantio et uxore sua Heldegarda, atque filiam eorum; terminat a mane ipse mansus et a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cercio via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus, atque transfundimus ad jam denominatum locum pro animabus nostris, vel parentum nostrorum, ut faciant rectores ipsius loci in omnibus quicquid facere voluerint a die presenti et deinceps. Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco cenobio publice. S. Vuicardi atque Rotberti, fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ramaldi. S. Vuidoni. S. Tetbodi. S. Berengarii. S. Rotberti. Data per manus Achedei, sacerdotis, qui vice cancellarii rogatus scripsit, in mense julio, regnante rege Lothario anno XXVIII.
(Au dos:) Vuichardus in Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung