CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1618     View  [Back]
Charta qua Wido et uxor ejus Raina dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Maciaco et medietatem campi in villa Crusiaco.
Dum in hujus vitę vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione, summa cum devotione elaborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem proveniat. Unde ego Vuido atque Raina, uxor mea, recognoscentes atque metuentes venturum Dei judicium, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa que vocatur Maciacus: hoc est vineam cum conquestu quem de Richerio comparavimus. Habet autem ipsa vinea et ipsum conquestum ex omni parte fines de ipsa hereditate. Donamus etiam medietatem campi in villa que vocatur Crusiacus; habetque fines ipse campus, ex una parte via publica, ex aliis partibus de ipsa hereditate. In tali autem tenore facimus hanc donacionem ut, quamdiu vixerimus nos duo, usum et fructum possideamus, et qualiscumque ex nobis duobus ante alium obierit, orum omnium supradictarum rerum medietas ad jam nominatum locum perveniant, et, in vestitura, omni anno IIII sextarios de vino persolvamus; post nostrum vero amborum discessum, hæ res denominate ad Sanctum Petrum, sine ullo contradicente, perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam a nobis libentissime factam scindere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, cum diabolo etiam in Tartaro dampnacionis retrudatur, nisi ad emendacionem venerit et ne inmunis transisse videatur, cogente potestate, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco cœnobio publice. S. Vuidonis et uxoris sue Rayne, qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt. Data per manus Achedei, sacerdotis, qui vice cancellarii rogatus scripsit, in mense julio, regnante rege Lothario anno XXVIII.
(Au dos:) Vuido in villa Macei.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung