CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1619     View  [Back]
Charta qua Leotgardis, uxor Wichardi, Durannusque presbyter et Caalus, wadiatores ejusdem Wichardi, dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum cum servo et alias res in villa Tasiaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis dicato, vocabulo Cluniacus. Ego igitur Loodgardis, uxor Vuicardi, atque Durannus, presbiter, necnon etiam Caalus, vuadi[a]tores, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad prefatum locum Cluniacum, aliquid ex rebus ipsius pro anime ipsius remedio, sicut ipse ad mortem positus precepit; et sunt ipse res sitę in pago Matisconense, in agro Aginacense, in villa Tasiaco: hoc [est] mansum indominicatum cum mansionibus et vinea simul tenente, et servum, nomine Cristianum, cum filiis suis, totum ad integrum; terminat autem ipse mansus a mane terra Sancti Petri et Sancti Quintini, a medio die via publica, a cercio terra Constantini, a sero terra Aganone. Et ego igitur Odilo, frater ipsius Wicardi, concedo ad prefatum locum aliquid ex rebus meis pro anima ipsius atque mea, et omnium parentum nostrorum: hoc est campum unum in villa Tasiaco; terminat autem ipse campus a mane terra Bernerii, a medio die in silva, a cercio Gauseranni, a sero terra consertorum. Et dono etiam vobis in ipsa villa pratum unum qui terminat a mane consertorum terra, a medio die Sancti Petri, a cercio rivo procurrente, a sero terra Gauseranni. Has ergo res denominatas, sicut jam diximus, pro redemptione anime ipsius et in locum sepulture, et faciant post hac die de ipsis rebus auctores Sancti Petri quicquit facere voluerint in omnibus. Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Leorgardis atque Duranni, presbiteri, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odilonis, fratris ejus. S. Gauseranni. S. Maiolis. S. Israhel. S. Anselmi. S. Grifonis. S. Oddonis. S. Rodulfi. S. Girbaldi. S. Antelmi. S. Arlei. S. Berrardi. Data mense augusto, anno XXVIII Hlotharii regis. Archedeus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung