CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1621     View  [Back]
Charta qua Permincus, consentiente filio suo Constantino, dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ uxoris suæ Aldegardis, res suas in villa Jovis.
In nomine Verbi incarnati. Ego Permincus, reminiscens meorum enormitatem peccaminum, simulque adipisci cupiens premium æternæ vitæ, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse domnus Maiolus abba dinoscitur, aliquid ex rebus meis quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, in villa quæ vocatur Jovis, quidquid inhibi videor habere, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum. Si quis vero hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat, et insuper, coactus, auri libras tres componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Hec omnia dono Deo pro anima mea et uxoris meæ Algardis. S. Perminci et filii ejus Constantini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. David. S. Tiduini. S. Gausberti. S. Huberti. S. Petri. Data mense augusto, per manum Constancii, anno XXXVII regnante Hlothario rege. Constancius, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Permincus in Jovis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung