CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1622     View  [Back]
Charta qua Orletdis dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Cavaniaco, etc.
In onore apostolorum Petri et Pauli et donno Magolo abba, et aliis monachis Cluniensis. Igitur, in Dei nomen, Orletdis, propterea dono vobis id pro anime mee et parentum meorum, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marsiacense, in villa Kavaniaco: oc est curtilo et vinea, cum maso indominicato, qui terminat de tres partes terra de ipsa hereditate, a certio via publica, et abet in longo perticas XVIIII, in uno fronte perticas V et pedes VII. Infra istas terminationes, totum vobis dono, et in alio fronte perticas V. Et dono vobis campo in Valmaresco vocat; terminat a mane terra Sancti Petri, de duas partes de ipsa hereditate, a sero terra Gutino. Infra istas terminationes totum vobis dono. Et dono vobis alio campo in Craes vocat; terminat de duas partes de ipsa ereditate, a medio Sancti Petri, in uno fronte terra Rotlent. Infra istas terminio, la mea parte vobis dono, et faciatis quitquit volueritis in omnibus. Si quis vero, ad ullus ohmo, opposita persona, qui contra anc tentare vel kalumniare presumpserit, auri libra persolvat; firma stabilis permanead, stibulacione subnixa. Actum Kavaniaco villa publice. S. Arletdis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ramnoldo. S. Agnardo. S. Gutino. Data per manus Eldradi, sub die lunis, mense settimbri, annos XXVIII tempore Lotario rege.
(Au dos:) Orleldis in Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung