CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1624     View  [Back]
Charta qua Berengerius et uxor ejus Volfeardis monasterio Cluniacensi rerum suarum in villa Hedias alteram medietatem dant et alteram vendunt.
Dominus ac redemptor noster suorum previdens salutem fidelium, ita precipit, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Berengerius et uxor mea Volfeardis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, sive vendimus, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in comitatu Matisconense, in villa Hedias: hoc est unam vineam cum curtilo simul tenente; et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte via publica. Infra istas terminationes, unam medietatem gratis donamus, aliam vendimus pro solidis II; et faciant rectores Cluniensis cenobii quicquid voluerint, sine contradictione. Qui autem contradixerit, auri libras II componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Hedias villa publice. S. Berengerii et uxoris ejus Volfeardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Christiani. S. Landrici. S. Bernardi. S. Ritbaldi. S. Utulgerii. S. Girbaldi. S. Oldeverti. Data per manum Girbaldi, presbiteri, die dominico, mense octobrio, tempore Lotharii regis anno XXVIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung