CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1625     View  [Back]
Charta qua Gyso dat monachis Cluniacensibus res suas in villa Seia, ea ratione ut filium ipsius Ebrardum recipiant in monachum.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Gyso, quamvis indignus peccator, sed tamen Dei miseratione, enormitatem malorum meorum considerans et veniam consequi desiderans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui domnus Maiolus, venerabilis abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Laliaco, in villa Seia: hoc est curtilum unum cum vinea simul tenente, qui terminat a mane terra Martini, a medio die Leodbergane, a sero via publica, a certio Anscherii. Et dono in alio loco, in ipsa villa vineam unam, quæ terminat de una parte terra Sancti Petri, et ex aliis partibus de ipsa hereditate. Infra istas terminaciones, totum ad integrum dono atque transfundo ad prefatum locum, a die presenti et reliquo futuro tempore, et faciant de his rebus quicquid facere voluerint; et ea ratione hoc facio ut filium meum, nomine Ebrardum, in ipso monasterio recipiant, et cum eis omni tempore Domino serviat. Si quis autem hujus donationis cartam sindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, coactusque potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Gysoni, qui fieri et firmare rogavit. S. Gauseranni. S. Constantini. S. Heldini. S. Teudbodi. S. Rannulfi. S. Aydoardi. S. Vuido. S. Hugonis. Data per manum Rothardi, anno XXVIIII Hlotharii regis.
(Au dos:) Carta Gisoni quam fecit Sancto Petro in Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung