CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1630     View  [Back]
Charta qua Girfredus levita dat monasterio Cluniacensi res suas cum mancipiis in villa Istriniaco.
Auxiliante Domino nostro, divina deponente clemencia, ego, in Dei nomine, Girfredi, levita, decrevit mihi plenissima volontas pro eo quod Dominus pius et misericors remittet michi peccata mea vel parentorum meorum, quod ego successi proprias hereditatis mehe secundum legem meam Romanam successi. Sic igitur ego, in Dei nomen, Girfredi, levita, in pro amore, bona voluntate, dono tibi, sancte Petre, de res meas que sunt sitas in pago Cavilonense, in fine Fabriacense, in Istriniaco sedunt. In primis dono vobis mansum indominicatum, la una medietatem vobis dono, qui terminet de uno latus Hodoni, de alio latus Sancta Maria, in uno fronte via pullica, in alio fronte Malvuino. Et dono vobis vineas duas, in Vinosa sedunt; una vinea terminet de uno lato increpito, de alio latus Martino, in uno fronte via pullica, in alio fronte Odoni; alia vinea terminet de uno latus Amedeo, de alio latus Euvardo, sacerdote, in uno fronte via, in alio front increpitu. Et dono vobis mancipiis is nominibus: Dalmuino et uxore sua ad infantibus illorum cum ipso manso ubi ille sedit. Et dono vobis alium mancipium Girardo. Et dono vobis pratum, unam medietatem, ad Pontum vocat; terminet de uno latus Sancti Martini, de alio latus via pullica. Et dono vobis aliis mancipiis is nominibus: Vuiherio cum infantibus suis. Et in alio loco dono vobis vinea, qui terminet de uno latus Imbert, de alio latus de ipsa hereditate, in uno fronte Hodoni, in alio fronte Houvari; de terra harabili porcione meam la una medietatem vobis dono, alia medietate mihi reservo, neminem contradicentem. Si quis vero, si ego ipsius aut ullus homo, aut ullus de heredibus meis, qui contra donatione ista venire, tentare vel calumpniare presumpserit, auri liberas XVI coactus componat, et inantea firma stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Sancti Martini. S. Girfredi, levita, qui donacione ista fierint et firmare rogavit. S. Bernart. S. Esselias. S. Imbert. S. Adamno. S. Tresaut. Sic igitur ego, in Dei nomen, Girvardus scripsit, ad vicem Euvardo, cancellario, in mense apprili, in die jovis, annos XXVIIII regnante Lottario rege.
(Au dos:) Girfredi in Istriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung