CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1631     View  [Back]
Charta qua Aynardus et uxor ejus Constantia vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Cavaniaco.
In onore apostolorum tuorum Petri et Palli, {corr: Pauli} et donno Magolo abba, et ceteris fratribus Cluniensis. Igitur, in Dei nomine, Agnardo et uxor sua Costancia, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Kavaniaco, in Montelio vocat, oc est vinea; terminat a mane muro [manu]facto, a medio die et a cercio de ipsa ereditate, a sero terra Costancius. Infra istas terminaciones, totum vobis vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in valente solidos II et dimidio, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et si ullus ohmo qui contradicere voluerit, auri uncia I componat, firma stabili permanead, istibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Ognardo et uxor sua Costancia, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Costantino. S. Girbolt. S. Agnardo, levita. S. Gilbert, presbiter. Data per manum Eldradi, sub die jovis, in mense magius, annos XXVIIII Lotario rege.
(Au dos:) Venditio Aynard in Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung