CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1634     View  [Back]
Charta qua Oddo, wadiator fratris sui Widaldi, et Gelia, uxor ejusdem Oddonis, dant monasterio Cluniacensi pro eo quasdam terras in villa Cassanias.
Dominus, humani generis redemptor, suorum fidelium previdens salutem, ammonet per semet ipsum dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Hujus igitur causa, ego Oddo, qui suscepi vuadium fratris mei Vuidaldi, per jussionem ejus et meam bonam voluntatem, dono Deo et sancte Dei genitricis Marie, Petroque et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostre proprietatis. Sunt autem ipse res site in pago Matiscensi, in villa que dicitur Cassanias, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, et quantum in illa villa visi sumus habere, ego Odo et frater meus Vuidaldus donamus Deo et sanctis supra nominatis; in tali autem tenore ut, quamdiu ego Oddo et uxor mea Gelia vivimus, teneamus, et, in vestitura, festivitate sancti Petri IIII denarios persolvamus, et qualis ante ex nobis duobus obierit, media pars ad supranominatum locum perveniat. Si quis autem huic donationi aliquam calumniam movere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus vi potestatis auri libras III persolvat, et posthec donatio ista stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Cluniaco publice actum. S. Oddonis et uxoris ejus Gelie, qui hanc donacionem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Dodonis, et uxoris ejus Girberge. S. Tetberti. S. Jozeranni. S. Maioli. S. Adalardi. S. Berardi. S. Hugonis. S. Vuilerede. S. Arlei. S. Berneri. S. Adalgisi. S. Siguini. S. Sofredi. Data per manum Josleni, mense junio, anno Hlotharii XXVIIII.
(Au dos:) Oddo in Cassanias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung