CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1636     View  [Back]
Charta qua Otbertus et soror ejus Adaltrudis dant monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Vetus Molinum.
Divina providente clementia, concessum est hominibus ut ex rebus quas jure possident, æterna valeat merces adquiri, pro terrenis scilicet celestia, pro perituris mansura. Pro hac igitur causa, ego Otbertus, necnon et soror mea Adaltrudis, donamus Deo et Sanctæ Mariæ Bellomontensi et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, pro anima matris nostre, in locum sepulture, que sunt site in pago Cabilonensi, in agro Rufiaco, in villa a Vestus Molinum: hoc est vinea una, et pratos in Baniolas, et campum unum in Sicca Prata. Donamus etiam totum ad integrum quicquid in ipsa villa a Vestus Molinum visi sumus habere usque ad inquirendum. Si quis autem hanc donationem scindere voluerit, vel calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit; coactus judiciaria potestate, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bellomonte publice. S. Otberti et Adaltrudis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vulsendis. S. Euvardi. S. Tetoni. S. Benigni. S. Bernoni. S. Grimaldi. Achedeus, ad vicem cancellarii, scripsit pridie idus octobris, anno XXXVIII regnante Lothario rege.
(Au dos:) Otbertus in Avistis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung