CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1638     View  [Back]
Charta qua Berardus et uxor ejus Alexandra, atque Vuichardus, frater ejusdem Berardi, dant monasterio Cluniacensi campum in villa Curciaco.
Dum in hujus vitę vivitur peregrinatione, sumopere elaborandum est quod in futurum nobis prospitiat, dicente Scriptura: «Dum tempus habemus, operemur bonum» et illud «Quodcumque valet manus tua, instanter operare.» Quapropter nos, in Dei nomine, Berardus atque uxor mea Alexandra, necnon Vuichardus, frater meus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest venerabilis pater Maiolus, aliquid ex rebus nostris, quæ sunt site in pago Matisconensi, atque in villa Curciaco posite: hoc est vinea una cum campo et VI perticas tantum de prato in longum, et VI in lato; et terminat a mane muro, a medio die de ipsa hereditate, a sero similiter, a certio muro facto. Infra istas terminationes totum ad integrum donamus, ea ratione ut, quamdiu vixerimus nos duo fratres, usum et fructum habeamus, et qualis e nobis primus obierit, medietas semper de ista terra ad jam dictum locum perveniat, et ut alius vita decesserit, alia medietas que restat absque dilatione ad Sanctum Petrum deveniat. Et donamus in ipsa villa, et in ipso loco, aliam vineam que terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die rivo currente, a sero muro, a cercio similiter. Infra istas terminationes, totum ad integrum; donamus istam solam vineam ut dum advixerimus usum et fructum, et una filia mea, nomine Alexandra, dum advixerit teneat, et post suum discessum ad locum Cluniacum, absque mora, perveniat: in vestitura etiam de superioribus duabus vineis ac de ista tertia IIIIor sextarios de vino persolvamus. Si quis autem hanc donationis cartam sindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras V persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Berardi. S. Alexandre, uxoris ejus. S. Vuichardi, [fratris ipsius], qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gotefredi. S. Teudberti. S. Girberti. S. Ramnaldi. S. Evrardi. S. Achardi. S. Adraldi. S. Heldeberti. S. Odilonis. S. Adzonis. Data mense decembri, per manum Rothardi, anno XXX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung