CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1639     View  [Back]
Charta qua Witbertus dat monasterio Cluniacensi curtilum cum mansione et vinea in villa Tadriaco.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Noverint universi fideles, presentes scilicet atque futuri, quod ego Vuitbertus, reminiscens peccatorum meorum enormitatem, simulque pavescens venturum judicii diem, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Tadriaco: hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Vincencii, a sero et a cercio via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum trado atque transfundo, a die presenti, et in reliquo tempore et faciant supradicti loci habitatores de his rebus in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate, auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cabannis. S. Vuitberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Drogoni. S. Hugonis. S. Richeri. S. Gunduldrici. S. Vualdoni. S. Dadoni. S. Adalberti. S. Giraldi. S. Evrardi. S. Vuichardi. S. Bernardi. S. Aldrici. Data mense decembrio, anno XXX Hlotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Carta Vuitberti, quam fecit Sancto Petro. In villa Tariaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung