CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1641     View  [Back]
Charta qua Ronnaldus et uxor ejus Gisla dant monasterio Cluniacensi res suas cum servo in villa Belplano.
Dominus ac Salvator noster salutem humani generis desiderans, jubet nos de his que jure possidemus hælemosine operam dare. Quapropter ego Rannaldus et uxor mea Gisla, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniensis cenobii, ubi preest domnus Maiolus abba, pro remedio animarum nostrarum, aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconensi, in villa Belplano: hoc sunt terris, pratis, silvis, aquis, cultum et incultum, totum ad integrum, quantum in ipsa villa visi sumus habere, et servum, Arnaldum nomine. Has res denominatas donamus ad ipsum locum, et faciant rectores ipsius loci, post hunc diem, quiquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donacionem aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras II persolvat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco monasterio publice. S. Ramnaldi, et uxoris sue Gisle, qui fieri et firmare rogaverunt. S. David, presbiter. S. Maimbodi. S. Gisoni. S. Hildini, diaconi. S. Vuarulfi. S. Stephani. S. Leotaldi. S. Ramnaldi. Data per manum Aldebaldi, mense december, anno XXX regnante Lotharii regis.
(Au dos:) Rainaldi, Belplane.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung