Charta qua Scelestus et filius ejus Josfredus dant monasterio Cluniacensi villam Molnetum.
Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex reditibus quos jure possident, si eos digne dispertiant, ut expedit, ęternam et inconcussam mercedem valeant promereri. Quapropter ego Scelestus et filius meus Josfredus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Augustidunensi, in villa Molneto: hoc est ipsam villam cum campis, pratis, silvis, vidiriariis
(sic), farinariis, curtilis cum suprapositis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum, excepto uno curtilo ubi Amblardus residet, et pratum quem ego Josfredus ad usum tantum vitę meę reservo; et post meum discessum ad locum denominatum perveniat. Item alium curtilum emittimus foras, cum duobus parvulis molendinis, ubi Almabertus residet, ut faciat de his rebus quicquid facere
voluerit: terminantur vero heę res supra denominatę a mane terra francorum, a medio die terra Sancti Petri et terra francorum, a sero et a cercio vię publicę. Infra istas terminationes, donamus Deo pro remedio animarum nostrarum atque omnium parentum nostrorum et omnium fidelium christianorum, ut faciant rectores Sancti Petri de his rebus post hac die in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationis chartam scindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Celesti et Josfredi, filii ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ramnaldi. S. Achardi, Rotberti, Renconis. S. Uberti. Data mense decembrio, regnante Lothario anno XXX. Aldebaldus, ad vicem cancellarii, scripsit.