CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1644     View  [Back]
Charta qua Alexandra dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ senioris sui Leotaldi, quasdam res cum servo in villa Buferias.
Redemptor humani generis Jesus Christus, prescius fragilitatis humane, salutifera sua incarnatione mundo periclitanti subveniens, remedium pœnitentiæ mortalibus proponit, dicens: «Thesaurizate vobis thesauros in cælo, ubi neque erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Quapropter notum sit cunctis intra sanctæ æcclesiæ gremium degentibus, quod ego Alexandra, futurum Dei juditium pertimescens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, pro anima senioris mei Leotaldi, aliquid ex rebus ipsius que sunt site in pago Matisconense, in villa Buferias, videlicet quicquid in ipsa villa visus fuerat possidere: ho[c] sunt curtilis, vineis, pratis, silvis, campis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, vircariis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum trado atque transfundo ad jam dictum; faciantque rectores ipsius a die presenti quicquid facere voluerint. Dono ætiam servum, nomine Heldradum, in servitium fratrum ævo æterno. Si quis autem hanc donationis chartam, a nobis libentissime factam, scindere aut calumpniare voluerit, primitus iram Omnipotentis sanctorumque omnium offensam incurrat, anathemathe dampnatus, nisi ad emendationem venerit, et ne impune secundum mundanam legem transisse videatur, ei cui litem intulerit argenti libras XXXta coactus exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publicæ. S. Alexandræ, qui fieri et firmare rogavit. Signum Ansedei. Signum Achidei. Signum Teudberti. Signum Aldrici. Signum item Achidei. Signum Rotberti. Signum Stephani. Signum Ainardi. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario rege anno XXX.
(Au dos:) Alexandra [et] Leotaldus in Buferias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung