CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1647     View  [Back]
Charta qua Oddo dat monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ sancti Martini et alias res in villa Canloco.
Redemptor humani generis salutem fidelium suorum desiderans, per semet ipsum proloqui dignatus est, dicens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quocirca notum sit omnibus fidelibus, presentibus scilicet atque futuris, quod ego Oddo, reminiscens meorum peccaminum enormitatem, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus meis quæ sunt sitæ in pago Cabilonensi, in villa quæ dicitur Cantlocus, in agro Fabriacensi: hoc est medietatem ecclesiæ in honore sancti Martini dicatam, sitam in ipsa villa, cum omnibus suis appenditiis, campis, vineis, pratis, silvis, viridariis, aquis, aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, eo tenore ut quamdiu Girfredus, frater meus, vixerit, totum ad integrum teneant et possideant, et post illius discessum, una medietas ad me perveniat; post meum quoque discessum, ad Sanctum Petrum perveniat. Dono [etiam] in ipsa villa unum mansum a die presenti, et servos his nominibus: Leotardum et Durannum atque Maiolum, et unum molendinum in ipsa villa, totum ad integrum; terminat autem ipse mansus a mane terra Hildeburgis, a medio die via publica, a sero terra Girmundi et heredum ejus, a certio de ipsa hereditate. Dono et campum in eadem villa, qui terminat a mane terra Sancti Leodegarii, a medio die et a sero via publica, a certio terra Humberti, totum a die presenti. Et in ea villa, Vinosa vocabulo, in agro Fabriacensi, dono tres vineas, quarum prima terminat a mane silva, a certio similiter, a medio die et a sero via publica; alia terminat a mane silva, a medio die de ipsa hereditate, a certio terra Arnaldi, a sero via publica; tertia quoque terminat a mane via publica, de duabus partibus terra Ursonis, a medio die de ipsa hereditate: totum ad integrum a die presenti. Dono et pratum quod vocatur Villoldium, qui terminat a mane rivo currente, a medio die pascuariis, a certio terra Sancti Vencentii, a sero silva: a die presenti. Dono et campum in villa Fabriacensi, qui terminat a mane terra Gyrmundi et heredum ejus, a medio die et a certio de ipsa hereditate, a sero silva. Si quis autem hanc cartam a me libentissime factam scindere aut calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurrat, sitque pars ejus cum Pilato et cum Juda traditore [Domini], nisi ad emendationem venerit; secundum vero mundanam legem, cui litem intulerit, auri libras LXta persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Oddonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Humberti. S. Imberti. S. Dodonis. S. Notardi. S. Gausberti. Data per manum Varini, levitæ, ad vicem cancellarii, anno XXX Hlotharii regis.
(Au dos:) Odonis in Canloco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung