CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1649     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Curmatione et Galoniaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Gausbertum uxoremque ejus Evam, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Maiolum et monachis ipsius, necnon etiam cuidam viro, nomine Gausberto et uxoris suę Eve, ut inter se quasdam terras mutuarent inter se; quod et fecerunt. In primis donat domnus Maiolus et monachi Clunienses prefato Gausberto et uxoris suę Eve quandam coloniam ubi Gisimbertus residet, et quę est in villa Curmationo, et quicquid ad ipsam coloniam aspicit, et volumus ut ipsi et infantes eorum teneant et possideant. Econtra autem domnus Maiolus et monachi accipiunt omnem terram illam quę est in Galoniaco villa, de qua ipse erat in querela nobiscum. Has ergo commutationes, sicut insertum est, teneat unusquisque nostrum, et faciat de his rebus quę ad se pertinent quicquid facere voluerit in omnibus. Signum Viviani. S. Rothardi. S. Achedei. S. Lamberti. S. Armanni. S. Vuitberti. S. Balduini. S. Petroni. S. Ugoni. Teohtmarus scripsit anno XXX regnante Lothario rege.
(Au dos:) Gausberti com. - Gausbert in Galoniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung