CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1651     View  [Back]
Charta qua Wichardus, consentientibus uxore, filiis et filiabus suis, dat monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Cuulaco.
Dominus ac redemptor noster humani generis desiderans salutem fidelium suorum, ammonet per suam veridicam vocem: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula. Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Vuichardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniaco, pro remedio anime mee, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Chissiaco, in loco Cuulaco: hoc est mansum indominicatum, ubi manet Ermenaldus servus, cum omnibus appendiciis suis, hoc est vineis, pratis, terris; ipsum autem servum, nomine Ermenaldum, cum uxore sua Mainberga, et filium Ermenaldum, filiamque Lectildis, dono ad ipsum locum, et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint. Sane si quis, ego, aut ullus ex eredibus nostris, vel aliqua introducta persona, ire aut inquietare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Emme, uxoris ejus. S. Nadalis, presbiteri. S. Rotberti, presbiteri, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Agie, filie ejus, qui consensit. S. Rocleni. S. Adalardi. S. Vuichardi. S. Odiloni. S. Ugberti. S. Vuinibaldi. S. Grifoni. Facta carta ista anno XXX regnante Lothario rege. Teotmarus, quamvis indignus monachus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Vuichardi in Cuulato (sic).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung