CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1652     View  [Back]
Charta qua Ramnulfus dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ uxoris suæ, Odilæ, res suas in villa Corcellas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensis cenobii, ubi preest domnus Maiolus, venerabilis abba. Ego igitur, in Dei nomine, Ramnulfus, dono ad predictum locum aliquid de rebus nostris, pro remissione peccatorum uxoris mee Odde et pro salute omnium fidelium. Sunt ipse res site in pago Matisconensi, [in agro Tissiacensi], in villa Corcellas: hoc est mansum cum vinea; terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero et a cercio terra Euvrardi cum eris suis. Dono etiam unum pratum qui terminat a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio die terra francorum, a cercio rivo currente. Dono etiam servum, nomine Josbertum, cum uxore et filiis et filiabus, a die presenti et deinceps, ut faciant rectores ipsius [loci] quicquid facere voluerint. Si quis vero, aut ego, aut ullus de heredibus nostris, seu ulla intromissa persona, hanc donationem calumniare presumserit, primitus iram Dei et apostolorum incurrat, et cui litem intulerit, auri libras II coactus exolvat, et hec donatio firma permaneat, stipulacione subnixa. Hactum Cluniaco publice. S. Ramnulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Johannis, presbiteri. S. Costantini, presbiteri. S. Josberti, pre[s]biteri. S. Ingelelmi, presbiteri. S. Maimbodi. S. Leotaldi. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario rege anno XXX.
(Au dos:) Rannulfus in Corcellas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung