CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1654     View  [Back]
Charta qua Lambertus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Marchisoc.
Divina pietate concessum est fidelibus suis, ut faciant de rebus quas jure possident quicquid facere voluerint. Igitur ego Lambertus, considerans pondus peccatorum meorum, dono, pro anime mee remedium, aliquit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacensis cœnobii: hoc est mansum unum in villa Marchisoc, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, hoc sunt vineæ, campi, prati, silve; omnia dono Deo et ad prefatum locum, partem meam, quam visus sum habere, et faciant [rectores loci illius] quicquid facere voluerint a die presenti et deinceps. Sane si quis, ego aut ullus de eredibus meis, qui contra hanc donationem vim inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram I componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio [publice]. S. Lamberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Attoni. S. Umberti. S. Vuillelmi. S. Johanni. S. Bertardi. Teohmarus monachus scripsit, ad vicem cancellarii, anno XXX regnante Lothario rege.
(Au dos:) Lambertus in Marchesot.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung