CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1655     View  [Back]
Charta qua Humbertus dat monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Cros.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensi monasterio, cui preest domnus Mayolus abba. Ego igitur Humbertus dono Deo, pro anima patris mei Rodlanni mansum unum in villa Cros, ubi Adalgisus manet, cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent, cum campis, pratis, silvis, vineis, pascuis, quesitum et ad inquirendum. Dono etiam ipsum servum Adalgisum, et unum molendinum ad ipsum mansum pertinentem in ipsa villa; fatiantque ab hodierno die quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, primitus Dei iram ac sanctorum ejus incurrat et maledictus permaneat nisi resipuerit; cogente vero juditiaria potestate, ducentos solidos exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. S. Humberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Gisoni. S. Ingelberti. S. Abraham. S. Adalgis. S. Dominicus. S. Abraham. S. Otherii. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario [rege] anno XXX.
(Au dos:) Humberti in villa Cros.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung